- PEINCIPES Centurionum
- PEINCIPES Centurionumiidem cum Primis Ordinibus et primorum Ordinum Ductoribus, apud Romanos. Prima enim legionis cohors, decem centurias habebat totidemque Centuriones, quos Centenarios posterior dixit aetas. Ab hac prima cohorte, cum pugnandum erat, prima acies incipiebat ordinari; in qua Primipilus quatuor gubernat centurias et aquilae praeerat; Primus Hastatus duas et Princeps unam ac semis; secundum Vegetium. Licet enim vetus ordo instruendae aciei, per hastatos, Principes et Triarios, Imperatorum aevô penitus abusu recesserit, retenta tamen nomina sunt dignitatum Primi Hastati, Primi Principis et Primipili: qui inter primos ordines erant et principia legionis, et cum Tribunis aliisque capitibus in prima acie et circa signa pugnare soliti erant sub Imperatoribus. Unde altos ordines primam aciem habere scripsit Seneca, Quo quisque genere honestior, famâ, patrimoniô est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Quos primos ordines a Centurionibus distinguit Frontinus, l. 1. c. 10. Imperavit Tribunis et primis ordinibus et Centurionibus. Nempe Praefecti castrorum et Tribuni et Centuriarum primi, quos altos hîc vocat or dines Seneca, ante aquilam in praelio steterunt et in prima acie pugnarunt: coeteri vero Centuriones iuxta suam quisque centuriam etc. Vide Salmas. ad Vopisc. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.